Dominica in ramis palmarum: Passio secundum Mathæum

Tomas Luis de Victoria

C. [Evangeliste] Passio Domini nostri Jesu Christi secundum Matthæum.
In illo tempore: Dixit Jesus discipulis suis:
†. [Jesus] Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur.
C. Dicebant autem:
S. [Turba] Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
C. Cum autem esset Jesus in Bethania, in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi. Et effudit super caput ipsius recumbentis. Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes:
S. Ut quid perditio haec? Potuit enim unguentum istud venumdari multo et dari pauperibus.
C. Prima autem die Azymorum: accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes:
S. Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
C. Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt:
S. Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et in triduo reaedificare illud.
C. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens:
S. Blasphemavit: Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam: Quid vobis videtur?
C. At illi autem respondentes dixerunt:
S. Reus est mortis.
C. Tunc expuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt, dicentes:
S. Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit?
C. Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens:
S. Et tu cum Jesu Galilaeo eras.
C. At ille negavit coram omnibus, dicens:
S. Nescio quid dicis.
C. Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his, qui erant ibi:
S. Et hic erat cum Jesu Nazareno.
C. Et iterum negavit cum iuramento:
S. Quia non novi hominem.
C. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro:
S. Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
C. Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset; poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, dicens:
S. Peccavi, tradens sanguinem iustum.
C. At illi dixerunt:
S. Quid ad nos? Tu videris.
C. Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt:
S. Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
C. Congregatis autem illis, dixit Pilatus:
S. Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? Quem vultis vobis de duobus dimittii?
C. At illi dixerunt:
S. Barabbam!
C. Dicit illis Pilatus:
S. Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?
C. Dicunt omnes:
S. Crucifigatur!
C. Ait illis praeses:
S. Quid enim mali fecit?
C. At illi magis clamabant dicentes:
S. Crucifigatur!
C. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens:
S. Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.
C. Et respondens universus populus dixit:
S. Sanguis eius super nos, et super filios nostros.
C. Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes:
S. Ave, rex Judæorum.
C. Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: Hic est Jesus, Rex Judæorum. Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. Prætereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes:
S. Vah, vah, qui destruis templum Dei, et in triduo reædificas illud. Salva temetipsum. Si Filius Dei es, descende de cruce.
C. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus, dicebant:
S. Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: Si Rex Israel est, descendat nunc de cruce et credimus ei: Confidit in Deo, liberet eum nunc, si vult, dixit enim: quia Filius Dei sum.
C. Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens:
†. Eli, Eli, lamma sabacthani?
C. Hoc est:
†. Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?
C. Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant:
S. Eliam vocat iste.
C. Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Ceteri vero dicebant:
S. Sine videamus an veniat Elias liberans eum.
C. Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
C. Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petrae scissae sunt. Et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terraemotu, et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes:
S. Vere Filius Dei erat iste.
C. Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae saecutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei: inter quas erat Maria Magdalenae, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.

Trivia about the song Dominica in ramis palmarum: Passio secundum Mathæum by Jordi Savall

Who composed the song “Dominica in ramis palmarum: Passio secundum Mathæum” by Jordi Savall?
The song “Dominica in ramis palmarum: Passio secundum Mathæum” by Jordi Savall was composed by Tomas Luis de Victoria.

Most popular songs of Jordi Savall

Other artists of Romantic